
Purgatorio, canto I
E canterò di quel secondo regno
dove l’umano spirito si purga
e di salire al ciel diventa degno.
E canterò. Hic poeta aperit suam intentionem circa materiam propositam. (…) Ideo bene se declarans, dicit: dove l’umano spirito si purga, ab omni sorde vitiorum cum poena debita; unde dicit: e di salire al ciel diventa degno; quia nimis videtur indignum, et contra divinam iustitiam, quod anima polluta labe malorum, impura et gravis ascendat ad coelum purissimum quod totum est lux et amor. Et hic nota, lector, quod ista tria regna persuadet iustitia vera etiam apud gentiles. Unde ut omittam testimonia Sacrae Scripturae et fidelium doctorum, de inferno loquuntur magni philosophi et poetae; unde Aristoteles in sua poetria dicit: in inferno enim est continua tristitia et moeror inconsolabilis. Purgatorium posuerunt Pythagoras et Plato, licet non sub nomine purgatorii, qui volunt quod anima pravi hominis interdum intret corpus canis, asini, serpentis vel ursi, ut ad tempus purgata possit redire ad astra. De paradiso etiam senserunt praedicti; unde Plato qui sequitur Pythagoram, et Tullius qui sequitur Platonem, ostendunt uterque in suis libris de republica praemia destinata iustis in coelo, scilicet immortalitatem et vitam beatam. Unde Tullius in ultima parte sexti de republica ostendit praemia parata cultoribus iustitiae in coelo, et persuadet amorem iustitiae Scipioni. (…) Unde Pythagoras in suis aureis versibus, ut Calcidius refert, dicit: “Corpore deposito cum liber ad aethera perges Evades hominem factus deus aetheris alti”. Continua a leggere