Scaldis
| Longitudo | 350 chm |
|---|---|
| Altitudo fontis | 90 m |
| Decursus aquae | 104 m³/s |
| Area systematis | 21680 chm² |
| Fons | Gouy |
| Ostium | Mare Germanicum |
| Regio | Francia, Belgica, Nederlandia |
Scaldis (Francogallice Escaut ; Batave Schelde) est flumen Franciae, Belgiae et Nederlandiae. Oritur apud Gouy in Francia Septentrionali, fluit per Gandavum Antverpiamque, et apud Flissingam in Mare Germanicum influit. 350 chm est longum.
Duo olim habebat ostia: Scaldim Orientalem et Scaldim Occidentalem. Anno 1867 autem ostium orientale aggeribus a Scaldi disiunctum est, ut ferrovia ab insula Valchria ad terram continentem construi potuisset.
Scaldis Occidentalis est aestuarium magni momenti commercio, quia portum Antverpiae, post Roterodamum portum maximum Europae, mari coniungit. Scaldis Orientalis anno 2002 saeptum nationale factum est.
Prope flumen Scaldim, apud oppidum Domburg plus quam 360 inscriptiones et imagines saeculorum secundi et tertii inventae sunt, quae nomen Nehalenniae deae servant.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Situs geographici et historici: Locus: 49°59′11″N 3°15′59″E, 51°25′22″N 3°32′42″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon |
