Jump to content

Rectiangulum

E Vicipaedia
(Redirectum de Rectangulum)
Pictura Petri Mondrian ubi sunt permulta rectiangula

Rectiangulum,[1] sive rectangulum,[2] in geometria Euclidea est figura plana cui sunt quattuor latera et quattuor anguli recti. Bina latera rectanguli, contraria enim, aequalis longitudinis sunt. Quadrum rectanguli casus praecipuus est.

Area rectianguli

[recensere | fontem recensere]

Area rectianguli computari potest formula A=a⋅b. In hac, a longitudinem et b latitudinem rectianguli designat.

Circumferentia rectianguli

[recensere | fontem recensere]

Quod rectiangulo duo latera longitudinis a et duo longitudinis b sunt, circumferentia huius figurae U=2a+2b est.

Lineae diagonales rectianguli

[recensere | fontem recensere]

Theoremate Pythagorae longitudo linearum diagonalium ita computatur:

d2=a2+b2, ergo d=a2+b2.

Nexus interni

  1. ↑ Isidorus Hispalensis, Etym. III, 12, 2: “Id est rectiangulum figura plana”
  2. ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)