Jump to content

Numeri Romani

E Vicipaedia
Numeri romani Iohanni Thomas Freigii anno 1582.
Annis 1584 et 1585 Petri Bungi.

Numeri Romani dicuntur notae illae scriptae (imprimis certae litterae), quibus Romani numeros significabant.

Origo numerorum Romanorum

[recensere | fontem recensere]

Romani in antiquitate, uti aiunt, rationem numeros scribendi ab Etruscis receperunt. Utrique quibusdam litteris ad numeros significandos utebantur, quae sunt: I, V, X, L, C, D, M. Medio aevo ad notandos numeros plura signa addita sunt. In praesentia numeri Romani in usu esse paene desierunt.

Etymologia numerorum

[recensere | fontem recensere]

Isidorus Hispalensis dixit de origine nominum numerorum Latinorum haec:

“ Quid sit numerus? Numerus autem est multitudo ex unitatibus constituta. Nam unum semen numeri esse, non numerum. Numero nummus nomen dedit, et a sui frequentatione vocabulum indidit.

Unus a Graeco nomen trahit; Graeci enim unum ἕνα dicunt: sic duo et tres, quos illi δύο et τρία appellant.

Quattuor vero a figura quadrata nomen sumpserunt. Quinque autem non secundum naturam, sed secundum placitum voluntatis vocabulum acceperunt ab eo, qui numeris nomina indidit.

Sex autem et septem a Graeco veniunt. In multis enim nominibus quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione S ponimus. Inde est pro ἑξ sex, et pro ἑπτά septem, sicut pro herpillo herba serpillum. Octo vero per translationem, sicut illi et nos: ita illi ἐννέα, nos novem: illi δέκα, nos decem.

Dicti autem decem a Graeca etymologia, eo quod ligent et coniungant infra iacentes numeros. Nam δεσμός coniungere vel ligare apud eos dicitur. Porro viginti dicti quod sint decem bis geniti, U pro B littera posita. Triginta, quod a ternario denario gignantur: sic usque ad nonaginta.

Centum vero vocati a cantho, quod est circulum; ducenti a duo centum. Sic et reliqui usque ad mille. Mille autem a multitudine, unde et militia, quasi multitia: inde et milia, quae Graeci mutata littera myriada vocant.

”

—De etymologiarum libro III.3 Isidori Hispalensis

Scimus hodie numeros et Latinos et Graecos parentem communem habuisse in lingua Protoindoeuropaea. Recte notavit similitudinem inter nomina Latina et Graeca 1-3 et 6-10, phonologiae obscurioris causa non potuit videre quoque numeros Graecos τέτταρες et πέντε habere parentem communem cum Latinis quattuor et quinque.

Viginti venit de duo+decem, non bis+decem. Centum et ἑκατόν sunt cognata verba, mille et multus autem non sunt. Μille est cognatum cum Graeco χίλιοι, multus cum μάλα.

Usus numerorum Romanorum

[recensere | fontem recensere]

Sunt litteris, ut supra dictum est, quibus suus quisque numerus attribuitur. Quae litterae aut copiam alicuius rei aut locum, quem res inter alias obtinet, indicare possunt. Itaque littera I unum numero aut primum locum indicat; littera V quinque aut quintum; littera X decem aut decimum; littera L quinquaginta aut quinquagesimum; littera C centum aut centesimum; littera D quingenta aut quingentesimum; et littera M mille aut millesimum. Notae CIX, exempli gratia, prout res postulat, aut centum novem numero aut centesimum nonum locum significat. Qui Numeri Romani cum quibus Numeris Arabicis consentiant in hac tabula monstratur:


Numeri Romani et Arabici
Numerus Romanus IVXLCDM
Numerus Arabicus 1510501005001000

In praesentia Numeri Romani hoc in usu habentur:

  • Nulla littera saepius quam ter iterari potest;
  • Cum litterae I aut X aut C litteram numero maiorem antecedunt, earum numerus a numero maiore deducitur;
  • Non plus quam una littera I ante V aut X poni potest;
  • Littera X nullas nisi litteras L aut C antecedit;
  • Littera C litterae D aut M praeponitur.

Nota bene: Romani hunc usum non semper observabant, sed haud raro scribebant numeros velut IIII, VIIII, XXXX et similes.

Litterae XM numerum 10 000 denotare potuerunt notaeque CM numerum 100 000.

Olim Romani M scribebant: ↀ vel ⅭⅠↃ; D scribebant ⅠↃ; 10 000 et 5 000 erat ⅭⅭⅠↃↃ et ⅠↃↃ.

Linea poni poterat super littera numerali ut numeri (nec litterae) indicarentur. Linea autem super numeris a numero 1000 multiplicationem indicare poterat.

Numerus fundamentalis:   ⅭⅠↃ = 1 000 ⅭⅭⅠↃↃ = 10 000 ⅭⅭⅭⅠↃↃↃ = 100 000
1 extra Ↄ: ⅠↃ = 500 ⅭⅠↃↃ = 1 500 ⅭⅭⅠↃↃↃ = 10 500 ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃ = 100 500
2 extra Ↄ: ⅠↃↃ = 5 000   ⅭⅭⅠↃↃↃↃ = 15 000 ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃↃ = 105 000
3 extra Ↄ: ⅠↃↃↃ = 50 000     ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃↃↃ = 150 000
Horologium quattuor et viginti horarum Grenovici.

Numeri Romani in Unicodice

[recensere | fontem recensere]

Unicodex nunc hos characteres differentes a litteris pro Numeris Romanis habet:
Ⅰ, Ⅱ, Ⅲ, Ⅳ, Ⅴ, Ⅵ, Ⅶ, Ⅷ, Ⅸ, Ⅹ, Ⅺ, Ⅻ, Ⅼ, Ⅽ, Ⅾ, Ⅿ, ↀ, ↁ, ↂ, ↇ et ↈ,
formas minusculas ⅰ, ⅱ, ⅲ, ⅳ, ⅴ, ⅵ, ⅶ, ⅷ, ⅸ, ⅹ, ⅺ, ⅻ, ⅼ, ⅽ, ⅾ et ⅿ
atque ↅ (forma sera numeri 6), ↆ (forma vetus numeri 50) et Ↄ (C inversus - ad finem compositionis numerorum).

Numeri cardinales et ordinales Latini

[recensere | fontem recensere]
Arabicus Romanus[1] Nomen Ordo Adv. Nota Bene
0 N nihil vel zerus nullus, nulla, nullum
1 I unus, una, unum primus, prima, primum semel
2 II duo, duae, duo secundus, secunda, secundum bis
3 III tres, tria tertius ter
4 IV seu IIII quattuor quartus quater
5 V quinque quintus quinquiens (interdum quinquies)
6 VI sex sextus sexiens (interdum sexies)
7 VII septem septimus septiens (interdum septies)
8 VIII octo octavus octiens (interdum octies)
9 IX seu VIIII novem nonus noniens
10 X decem decimus deciens
11 XI seu O undecim undecimus (O rarum scriptum)
12 XII duodecim duodecimus
13 XIII tredecim tertius decimus
14 XIV seu XIIII quattuordecim quartus decimus
15 XV quindecim quintus decimus
16 XVI sedecim sextus decimus
17 XVII septendecim septimus decimus
18 XVIII duodeviginti duodevicesimus
19 XIX undeviginti undevicesimus
20 XX viginti vicesimus
21 XXI unus et viginti / viginti unus unus et vicesimus / vicesimus primus
22 XXII duo et viginti / viginti duo alter et vicesimus / vicesimus alter
30 XXX triginta tricesimus
40 XL / F quadraginta quadragesimus (F rarum scriptum)
50 L / K quinquaginta quinquagesimus (K rarum scriptum)
60 LX sexaginta sexagesimus
70 LXX / S septuaginta septuagesimus (S rarum scriptum)
80 LXXX / R octoginta octogesimus (R rarum scriptum)
90 XC / N nonaginta nonagesimus (N rarum scriptum)
100 C centum centesimus centiens
150 CL / Y centum quinquaginta (Y rarum scriptum)
160 CLX / T centum sexaginta (T rarum scriptum)
200 CC / H ducenti, ducentae, ducenta ducentesimus (H rarum scriptum)
250 CCL / E quinquaginta et ducenti, -ae, -a / ducenti quinquaginta (E rarum scriptum)
300 CCC / B trecenti, trecentae, trecenta trecentesimus (B rarum scriptum)
400 CCCC seu CD / G / P quadringenti, quadrigentae, quadrigenta quadringentesimus (G et P rara scripta)
500 D / A / Q quingenti, quingentae, quingenta quingentesimus quingentiens (A et Q rara scripta)
600 DC sescenti, sescentae, sescenta sescentesimus
700 DCC septingenti, septigentae, septingenta septingentesimus
800 DCCC octingenti, octigentae, octigenta octingentesimus
900 CM nongenti, nongentae, nongenta nongentesimus
1000 M mille millesimus miliens
2000 MM / Z duo milia bis millesimus
3000 MMM tria milia ter millesimus, ter milliens
4000 MMMM quattuor milia quater millesimus
5000 V quinque milia
10000 X decies milia, decem milia
100000 C centies milia, centum milia
1000000 M milies milia, decies centena milia

Numeri qui quotiens aliquid fit dicunt

[recensere | fontem recensere]
sexiens milia exprimit sex multiplicari mille partibus, arabicis notis 6 x 1000 = 6 000.
miliens sena exprimit mille multiplicari sex partibus, arabicis notis 1000 x 6 = 6 000.
                         
Linea super littera numerali indicat miliens:    

____
CLXI  = miliens CLXI = 161 x 1000 = 161 000
Linea super littera numerali una cum lineis verticalibus indicat centiens milia:
_____
|LVI| = centiens milia LVI = 56 x 100 x 1000 = 5 600 000 (lege: quinquagiens sexiens centena milia)

Exempla numerorum magnorum pecuniae

[recensere | fontem recensere]

Exempla numerorum magnorum pecuniae sequuntur ea methodo quae valde ab aliis rebus numerandis differt siquidem formas peculiaris "sestertia" et "sestertium" adhibet (Res gestae divi Augusti):

  • Sestertium = centiens mille sestertiorum (100 000)
  • Sestertium quater miliens = 4 x 1 000 x 100 000 = 400 000 000 sestertii singuli
  • Sestertium miliens et quingentiens = 1 000 x 100 000 + 500 x 100 000 = 150 000 000 sestertii singuli
  • Denarium sexiens miliens. = 6 x 1 000 x 100 000 denarii = 600 000 000 denarii singuli

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad numeros Romanos spectant.
Aetates

Exordium • Monarchia • Res Publica • Imperium • Ruina et lapsus Imperii • Imperium Romanum Occidentale • Imperium Byzantinum

Constitutiones

Historia • Aetas regum • Res Publica • Imperium Romanum

Administratio

Senatus • Comitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia Hostilia • Forum • Cursus honorum • Legatus • Dux • Officium • Praefectus • Vigintisexviri • Lictor • Magister militum • Imperator • Princeps senatus • Pontifex • Augustus • Caesar • Tetrarchia • Provincia

Magistratus

Tribunus plebis • (Tribuni aerarii • Tribuni militum • Tribuni militum consulari potestate • Tribunus Celerum) • Quaestor • Aedilis • Praetor • Consul • Censor • Proconsul • Gubernator • Dictator • Magister equitum • Decemviri legibus scribundis • Tribuni militum consulari potestate • Triumvir • Rex • Interrex

Leges

Lex XII Tabularum • Civis Romanus sum • Auctoritas • Imperium • Status • Iudicia • Constitutio Antoniniana • Edictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

Patricii • Plebs • Secessio plebis • Ordo Equestris • Gens • Tribus • Praenomina Romana antiqua • Mulieres • Matrimonium • Servitus • Liberti

Exercitus

Legio • Limes

Cultura

Calendarium • Medicina • Theatrum • Ars coquinaria • Schola • Litterae • Ars • Musica • Architectura • Religio (Exsequiae • Persecutiones • Cultus imperatorius) • Mythologia • Christianismus in imperio romano • Thermae • Forum • SPQR • Vestimenta • Festa • (Carmentalia • Floralia • Lemuralia • Lupercalia • Parilia • Saturnalia) • Circus • Vinum • Meretrices • Linguae

Technologia

Numeri Romani • Arithmetica • Abacus • Viae Romanae • Pontes • Aquae ducti • Metallurgia • Cloaca Maxima

Oeconomia

Agricultura • Mercatura • Aerarium • Nummi

Lingua Latina

Archaica • Classica sive aurea • Postclassica sive argentea • Sermo vulgaris • Mediaevalis • Humanistica • Lingua Neolatina • Lingua Latina scientifica • Lingua Latina Ecclesiastica • Linguae Romanicae

Scriptores praecipui

Apuleius • Catullus • Cicero • Quintus Curtius Rufus • Horatius • Iulius Caesar • Iuvenalis • Livius • Lucretius • Ovidius • Petronius • Plautus • Gaius Plinius Secundus • Gaius Plinius Caecilius Secundus • Propertius • Sallustius • Seneca • Suetonius • Tacitus • Vergilius • Vitruvius

Indices

Annales • Consules rei publicae • Consules sub principatu electorum • Dii Graeci cum paribus deis Romanis Etruscisque • Dioeceses • Gentes Romanae • Gubernatores provinciarum Romanarum • Imperatores • Oppida et urbes • Homines illustri • Provinciae • (Provinciae Rei Publicae • Provinciae Imperii • Provinciae Imperii Diocletiani • Tabula successionis provinciarum Romanarum) Reges • Regiones Italicae Augustae • Antiquae viae

  1. ↑ Numeri Primi normali sunt. Secundi rara/alternativa scripta sunt.