Jump to content

Logotypus

E Vicipaedia
Primus logotypus qui nota commercialis factus est: triangulum rubrum Bass Brewery, anno 1876.

Logotypus[1][2] (a Graeco λόγος 'sermo; ratio' + τύπος 'signum percussione factum'),[3] est nota graphica, emblema vel symbolus ab inceptis et organizationibus commercialibus atque adeo singulis usitate adhibitum ad agnitionem publicam praesentem iuvandam et divulgandam.[4] Logotypi sunt aut omnino graphici (symboli et icones) aut ex nominibus societatis compositi (logotypus proprius).

Aetate typotheticae metallicae, logotypus facies typorum vel colophon unice compositus et ordinatus fuit.[verba obscura] Gradu communicationis magnariae et in usu commune, logotypus societatis commercialis saepe idem atque eius nota commercialis aut stigma hodie est.[5]

  1. ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. ↑ Vide etiam vocabulum neutrale Neograecum λογότυπο (e.g. apud Vicipaediam Neograecam) vel stylo catharevusa λογότυπον (e.g. hic)
  3. ↑ In multis linguis breviter logo dictum.
  4. ↑ "Logo," www.oxforddictionaries.com (Oxford University Press).
  5. ↑ Wheeler 2006: 4.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Prima nota commercialis Chiswick Press.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad logotypum spectant.
Vide logo in Victionario.