Jump to content

Lima

Latinitas inspicienda
Coordinata: 12°2′6″S 77°1′7″W / 12.035°S 77.01861°W
E Vicipaedia
Wikidata Lima
Res apud Vicidata repertae:
Lima: Insigne
Lima: Insigne
Lima: Lima
Lima: Lima
Civitas: Peruvia
Locus: 12°3′36″S 77°2′15″W
Numerus incolarum: 9 943 800

Gestio

Praefectus: Rafael López-Aliaga
Procuratio superior: Lima

Geographia

Superficies: 2 672.28 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Lima: Situs
Lima: Situs

Lima[1] est urbs principalis et caput rei publicae Peruvianae, atque olim fuit sedes subregni Peruviae. In provincia eiusdem nominis praeest, et media urbs, commerciale,? et vectorium totius regionis stat. Inter valles fluminum Chillon, Rimac, et Lurin, in litore deserto iuxta sinum Oceani Pacifici sita est, ubi Callao, portus urbanus, patet.

Dominus Miraculorum.

Lima, a Francisco Pizarro, Hispanico victore, condita, Urbs Regum cognita est. Plus quam trecentos annos erat gravissima atque opulentissima metropolis totius Americae Australis; nunc autem, quattuor saeculis a fundamento suo praeteritis, tenuis umbra vel maestum reliquum gloriae prioris splendorisque gravatur. Prope tertia populi Peruviae pars in urbe habitat.

Origo nominis

[recensere | fontem recensere]

Ut diximus supra, Lima a Francisco Pizarro victore die lunae 18 Ianuarii 1535, Carolo I & V imperante, condita est, nomine Urbs Regum, cum situs in Epiphania Domini electus esset. Vocabulum tamen Lima, primitiva regionis appellatio, perstitit; unde autem appellatio ignotum est. Alii a lima-limaq, vocabulo Aymara quod 'flos flavus' significat, alii a vocabulo Quechua rimaq 'loquens' putant. In vetustis vero tabulis et chartis geographicis, duo nomina unum iuxta alterum scripta sunt.

Lima fuit sedes Viceregni Peruviani, subregni vel vicariatus Hispanici Peruviae, quod tempore colonico (a medio millesimo quingentesimo saeculo ad fines mellesimi octingentesimi) omnes paene res mancipi in America Australi complexum est. Urbs vero nulla in tota America praeter Hispaniolam Novam (hodie Mexico D. F.) ei fuit par.

Flagello terrae motus locus saepe vexatur. Die 28 Octobris 1746, Urbs Regum terraemotu calamitose rupta est. Secundum narrationes publicas ex sexaginta milia habitantibus 1141 mortui sunt, et in portu Callao ex quattuor milia tantum 2000 salvi sunt. Quinque praeterea et viginti ex tribus milibus in centum quinquaginta vicis distributis aedes tantum mansere. Nihil in portu, nisi vestigia, rudus, et harena ubique, et dimidiam post horam crudelis maris fluctus altitudine septendecim metra in populum hoc demergendum irrupit, et deinde omnia quibus occurrit detraxit rursus in mare.

Reverendus Petrus Lozanus S.I.? reverendo Brunoni Morali tanta de clade has litteras scripsit: "Ad perfectionem ulli urbi in hoc Novo Mundo possibilem pervenerat, aedificationum sumptu, mundis quae vias bene ornatas decorabant domibus, lepidis fontibus, templorum elevatione, fabricatione claustrorum qui sine dubio cum optimis huius generis in mundo constructionibus contendere potuerunt, eheu, totus ille prospectus annorum cura multorum et labor, temporis puncto in pulverem redactus est."

Quadraginta subreges vel vicarii regales (Vicereges) Limae et Peruviae praefuere. Subregnum vel Vicariatus ab imperatore Carolo I & V creatum est Barcinoni die lunae 20 Novembris 1542. Fuit primus vicarius Blasco Núñez Vela. Tempore Vicariatus Urbs Regum sumptuoso splendore fruita est, et Ter Coronata appellabatur, quia lorica vel signum civitatis Limae singulari regis indulto tres coronas continet, et elogium "Hoc signum vere regum est." At sine dubio divitiis, sumptu, et urbanitate Ter Coronata quoque fuit. Exempli gratia, via ad vicariorum palatium a portis moenium stratum erat argento. Splendoris fama oculos omnium in se convertit, praecipue praedonum. Inter istos fuit Franciscus Drakius, eoque minante moenia alta exstructa sunt.

Inter vicarios clarissimus fuit Manuel Amát y Juniet, qui illustrissimae eo tempore Limae mimae nomine Micaela Villegas stuprum inferebat. Magnum civitati opprobrium erat. Ille regnavit ab anno millesimo septingentessimo sexagesimo primo usque ad septuagesimum sextum cum a rege Carolo III in Hispaniam revocatus sit. Limam fabricis multis exornavit, inter quas Via Descalceatorum et Semita Aquarum exstant. Hae deliciis suis Micaelae exstructa sunt. Via Descalceatorum appellata cum prope conventum Carmelitanum esset, pluribus marmoreis statuis olim ornata, nunc paenitenda his spoliata. Semita Aquarum mirabilibus fontibus fruita tunc est, hodie tamen deserta. Vicarius Amát Micaelam perricholi appellare solebat, et hoc vocabulo temporibus nostris ea nominatur. Vulgo putatur illum velle vocabulo perricholi voce Cataloniae Perra Chola dicere, quod 'Barbara Scortum' Hispanice significat. At hoc mendacium a detractoribus factum est. Lingua vere Gallorum perrichole cara possessio vel deliciae meae dicit. Micaela Villegas etiam fuit clarissima in Europa, atque magnum apud plures potuit, exempli gratia opera comica a Iacobo Offenbach condita est nomine La Perrichole.

In re publica

[recensere | fontem recensere]

Primis currentibus? annis saeculi millesimi nongentesimi plures regiones Vicariatui subjectae novas res optaverunt et secessae sunt. Sic Lima paulatim degeneravit et priorem potestatem et famam numquam posthac adepta erit. Ultimus Vicarius Regalis Ioseph de la Serna e Hinojosa Simoni Bolivar regnum prodidit post proelium Ayacuchense, die Iovis 9 Decembris 1824. Urbs iam non regum, Lima ut sedes subregni et caput urbanum in America Australi periit.

Paulo post, 1835, Carolus Darvinius Limam aderat, et argumentum diarii eius demonstrat quam celerrime et infime Lima post subregni abolitionem cecidit. "Nullus status reipublicae in America Meridionalis usque a libertatis declaratione plus effrenatae licentiae vel anarches passus est quam Peruvia. Eo tempore quo aderamus quattuor principes in armis pro rei publicae dominatu contendebant. Si unus ex eis paulisper excelluit, ceteri in eum coallescebant, at simulatque vicerunt inimici fiebant. Quodam die, anniversarius erat Declarationis Libertatis, et Missa solemniter celebrabatur praeside reipublicae comitante. Cum Te Deum cantabatur, pro vexillis Peruviae, cohortes comitantes vexilla nigra cum imago Mortis panderunt! Qualis res publica est cum talis prospectus in tali momento ordinari potest? . . . Lima iam putride tabescit. Viae parte maiori pavimenti carent, et sordis cumuli ubique sunt, ubi aves ferae pro pullis domesticis cadaverinas decerpunt. Pleraque aedium planities superiores habent, trabibus dealbatis ob terraemotus confectae, sed nonnullae domus antiquae, quibus plures familiae nunc utuntur, immensae sunt, et alicubi cubiculorum numero cum magnificis contendere possunt. Lima, Urbs Regum, sine dubio civitas splendida olim fuit. Admirabilis ecclesiarum multitudo etiam nunc praebet singularem atque insignem leporem, praecipue cum urbs a longe videtur."

Districtus Limae

[recensere | fontem recensere]

Districtus Limae. Districti Limae sunt:

  1. Districtus Lima (Lima)
  2. Districtus Ancon (Ancón)
  3. Districtus Ate (Ate)
  4. Districtus Barrancum (Barranco)
  5. Districtus Bregna (Breña)
  6. Districtus Carabaillum (Carabayllo)
  7. Districtus Chaclacaium (Chaclacayo)
  8. Districtus Chorrillos (Chorrillos)
  9. Districtus Cieneguilla (Cieneguilla)
  10. Districtus Comas (Comas)
  11. Districtus Augustinus (Agustino)
  12. Districtus Independentia (Independencia)
  13. Districtus Iesus Maria (Jesús María)
  14. Districtus La Molina (La Molina)
  15. Districtus Victoria (La Victoria)
  16. Districtus Lince (Lince)
  17. Districtus Olivae (Los Olivos)
  18. Districtus Luriganchum-Chosica (Lurigancho-Chosica)
  19. Districtus Lurín (Lurín)
  20. Districtus Maria Magdalena (María Magdalena)
  21. Districtus Miraflores (Miraflores)
  22. Districtus Populus Liber (Pueblo Libre)
  23. Districtus Pachacamac (Pachacamac)
  24. Districtus Pucusana (Pucusana)
  25. Districtus Pons Lapidis (Puente Piedra)
  26. Districtus Apex Pulchrum (Punta Hermosa)
  27. Districtus Apex Nigrum (Punta Negra)
  28. Districtus Rímac (Rímac)
  29. Districtus Sanctus Bartolus (San Bartolo)
  30. Districtus Sanctus Borja (San Borja)
  31. Districtus Sanctus Isidorus (San Isidro)
  32. Districtus Sanctus Iohannes Luriganchi (San Juan de Lurigancho)
  33. Districtus Sanctus Iohannes Mirafloris (San Juan de Miraflores)
  34. Districtus Sanctus Ludovicus (San Luis)
  35. Districtus Sanctus Martinus Porrensis (San Martín de Porres)
  36. Districtus Sanctus Michael (San Miguel)
  37. Districtus Sancta Anita (Santa Anita)
  38. Districtus Sancta Maria Maris (Santa María del Mar)
  39. Districtus Sancta Rosa (Santa Rosa)
  40. Districtus Sanctus Iacobus Surci (Santiago de Surco)
  41. Districtus Surchillium (Surquillo)
  42. Districtus Villa Salvator (Villa El Salvador)
  43. Districtus Villa Maria Triumphi (Villa María del Triunfo)

Lima societatem cum his urbibus colit:

  1. ↑ "Lima", vb. adiect. "Limanus": Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009). Vide “Archidioecesis Limana” e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Limam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 12°3′36″S 77°2′15″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Urbes Americae Australis capitales