Decimus Magnus Ausonius

Obitus: 395; Langonum
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Attusia Lucana Sabina

Decimus Magnus Ausonius poeta Gallo-Romanus fuit qui circa annum 310 Cossione (Francogallice Bazas) haud procul a Burdigala natus est et circa annum 393 ibidem mortuus est. Gratianum autem principem, cum puer erat, instituit, eique postea rem publicam gerenti adfuit.
De vita
[recensere | fontem recensere]Pater eius medicus humili genere natus, mater autem honesto loco nata erat. Ausonius primo Burdigalae, deinde Tolosae apud Arborium avunculum grammaticae et arti rhetoricae studuit, antequam in urbem patris reverteret. Ibi per tria decennia grammaticus et rhetor fuit; in numero discipulorum eius et ille praeclarus Pontius Paulinus episcopus Nolanus fuit. Circa annum trecentesimum sexagesimum quintum imperator Valentinianus I eum praeceptorem Gratiani filii Augustam Treverorum arcessivit. Quo auctore postea praefecturam Galliae et consulatum anno 379 adeptus est, postquam Valentiniano adhuc vivente comes et quaestor sacri palatii factus est. Fertur Ausonius post annum trecentesimum nonagesimum tertium de vita decessisse.
De operibus
[recensere | fontem recensere]Cuius opera, quae ipse opuscula appellavit, sunt omnia divisa in partes tres. Quarum una, quae personalis dicitur, et Praefatiunculas et Gratiarum actionem et Parentalia et alia opera continet; altera, quae scholastica-historica nominatur, et Ordinem urbium nobilium et Fastos et Eclogas et alia complectitur; ad tertiam autem, quae artificiosa vocatur, et Cento nuptialis et Cupido cruciatus et liber praeclarus, qui Mosella inscriptus est, et alia pertinent. Amicus erat Quinti Aurelii Symmachi qui antiquos deos colere perstabat. Anno 371 Mosellam flumen et Bissulam puellam Alamannicam cecinit eodemque in cantu viam inter Bingium et Augustam Treverorum descripsit qua anno 368 vectus erat. Haec via hodie via Ausoniana vocatur. Ad viam oppida Belginum et Dumnissus sunt.
Varia
[recensere | fontem recensere]Anno 1995 nova societas editoria prope Burdigalam sedens in poetae honorem antiqui nomen Ausonius Editions sibi assumpsit. Libros eruditos ad antiquitatem spectantes aut etiam ad historicas aetates paulo posteriores edere solet[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]Praeter auctoris opera etiam habes:
- Symmachus, Epistulae I.13-43 (epistulae ad Ausonium praeter XXXII quae ab Ausonio scripta est).
- Sunt etiam epistulae inter Paulinum Nolanum et Ausonium
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones
- 1496 : Ausonii Peonii poetae disertissimi epigrammata. Venetiis: Ioannes Tacuinus(it); Textus apud Serbos (imprime "Прелистајте"); apud Hispanos
- 1511 : Ausonii opera diligentius castigata et in meliorem ordinem per quinque tomos restituta. Lutetiae Parisiorum ex aedibus Ascensianis Textus apud Gallica
- 1517 : Ausonius. Venetiis: in aedibus Aldi et Andreae soceri Textus exemplaris olim ad Michaelem Montanum pertinentis
- 1523 : Decii Ausonii Burdigalensis viri consularis varia opuscula diligenter recognita. Basileae: apud Valentinum Curionem Textus apud e-Rara
- 1575 : Iosephus Iustus Scaliger, ed., D. Magni Ausonii Burdigalensis ... Opera in meliorem ordinem digesta. Recognita sunt à Josepho Scaligero. Lugduni: apud Gryphium Textus
- 1608 : Iosephus Iustus Scaliger, Elias Vinetus, edd., D. Magni Ausonii Burdig. viri consularis Opera. Genavae: typis Jacobi Stoer Textus apud e-Rara
- 1921 : Hugh G. Evelyn White, ed. et interpr., Ausonius. 2 voll. Londinii: Heinemann (Loeb Classical Library) vol. 1 vol. 2
- 1935 : Max Jasinski, ed. et interpr., Ausone: œuvres en vers et en prose. 2 voll. Lutetiae: Garnier
- 1991 : R. P. H. Green, ed., The Works of Ausonius. Oxonii: Clarendon Press
- Eruditio
- Alan D. Booth, "The Academic Career of Ausonius", Phoenix, 1982: 329-343
- Altay Coşkun (ed.), Die gens Ausoniana an der Macht. Untersuchungen zu Decimius Magnus Ausonius und seiner Familie, Oxonii, 2002 Recensio critica
- Robert Étienne, "Ausone et la forêt", Annales du Midi, 1978: 251-255
- Eduardus Everat, De D.M. Ausonii operibus et genere dicendi, Thorin, 1885 LATINE
- Garambois-Vasquez F., Natura delectat : ars et natura dans la création poétique d’Ausone, Saint‑Étienne : Publications de l’Université de Saint-Étienne, 2018 Recensio critica
- "Le voyage chez Ausone, de la Moselle à l’Ordo Vrbium Nobilium", Viatica, 2021
- «La uarietas stylistique d’Ausone : l’exemple du grec dans quelques épigrammes » in Stylistique et poétique de l’épigramme latine, MOM Éditions, 2022: 157-164
- A.H.M. Jones; J. R. Martindale; J. Morris. The Prosopography of the Later Roman Empire, Cambridge, 1971, t.I pp.140-1
- Camille Jullian, Ausone et Bordeaux : études sur les derniers temps de la Gaule romaine, Burdigalae, 1893
- Anika Lisa Kleinschmidt, Ich-Entwürfe in spätantiker Dichtung : Ausonius, Paulinus von Nola und Paulinus von Pella, Heidelbergae, 2013
- Hagith Siwan, "The Dedicatory Presentation in Late Antiquity: The Example of Ausonius", Illinois Classical Studies, 1992: 83-101
- Charles-Marie Ternes, "La sagesse grecque dans l’œuvre d'Ausone", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1986: 147-161
- Étienne Wolff, "Les problèmes de la traduction des textes plurilingues : l’exemple du poète Ausone", in Les jeux sur les mots, les lettres et les sons dans les textes latins, Ausonius, 2023: 287-295
- Ausone en 2015, Bilan et nouvelles perspectives, Turnhout, Brepols, 2018 Recensio critica
- (cur.) La réception d'Ausone dans les littératures européennes, Burdigalae, Ausonius, 2019 Recensio critica
- Lionel Yaceczko, Ausonius grammaticus : the christening of philology in the late Roman West, Gorgias Press, 2021
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Opera pauca apud Bibliothecam Augustanam
- Opera pauciora apud The Latin Library
- Manuscriptum Vaticanum Barb.Lat.150 (opera selecta Ausonii)
| Antecessores: Imp. Caesar Flavius Valens Augustus VI et Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus II |
Consul 379 cum Quinto Clodio Hermogeniano Olybrio |
Successores: Imp. Caesar Flavius Gratianus Augustus V et Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus |