Computatio radiocarbonica
Computatio radiocarbonica,[1] sive ratio 14C, sive chronometria radiocarbonica, est ratio per quam aetas cuiusdam rei biologicae ex relativa carbonii isotoporum copia determinari potest. Propterea, computatio radiocarbonica saepe adhibetur ad annum vel aevum rebus archaeologicis assignandum.
De carbonii isotopis
[recensere | fontem recensere]Nam carbonium-14 in atmosphaera satis constanter creatur cum neutrones magnae energiae atomos nitrogenii percutiunt. Qua de causa proportio carbonii-14 in universis atomis carbonii satis stabilis invenitur (1 pro 1012). Organismi vivi ob continuas materiae permutationes cum mundo ambiente circiter eandem proportionem praebent. Quibus tamen mortuis carbonium non iam permutatur et proportio carbonii-14 paulatim decrescit dum nuclei particulas beta emittunt et neutronem in protonem permutant ita ut nitrogenium-14 fiant. Cognita igitur semivita carbonii 14 5730 annorum esse, si de radiactivitate carbonii in organismis vivis inventa deduxeris radiactivitatem in materiis mortuis (ossa, vestes, ligna) quibus aetatem adsignare volueris numerum in becquerel invenies qui pro portione temporis a morte elapsi erit[2].
De chronometria carbonica inventa
[recensere | fontem recensere]Talis ratio inter annos 1945 et 1955 a Willard Franciscus Libby chemico Americano excogitata est, qui hac inventione Praemium Nobelianum chemiae anno 1960 consecutus est.
Chronometria radiocarbonica aetatem materiei quae originem organicam habet (ossa, ligna, textilia fibrarum, semina) determinari sinit. Tempus dat relativum respectu praesentis, calendarii annis computatum, et materiei quaedam aetas inter 50000 circumscripta et centum annos determinari potest. Quae in archaeologia est praecipua ratio ad tempora rebus organicis repertis (id est quae carbonii atomos continent) assignanda.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pekkanen, Tuomo & Pitkäranta, Reijo, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Helsinki: SKS, 2006), s.v. radiohiiliajoitus.
- ↑ Irka Hajdas, Philippa Ascough, Mark H. Garnett et alii. "Radiocarbon dating", Nature Reviews Methods, 2021: 62
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cheng, Hai, et al. 2018. "Atmospheric 14C/12C changes during the last glacial period from Hulu Cave", Science 362 (14 Decembris 2018): 1293–97.